라틴어 문장 검색

at quid de eis sentiat, quidve potissimum laudet culpetve Scriptor vitae ejus, lectori benevolo explicandum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.11)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
certa, ut cuique est animus, laudat aut culpat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 55:2)
falson an vero laudent, culpent quem velint, non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2226)
at Washingtonius, seu laudaretur, seu culparetur, ut cautes Marpesia semper permansit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.131)
sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis, namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:2)
Nam praeter id, quod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si laudaveris parcus, si culpaveris nimius fuisse dicaris, quamvis illud plenissime, hoc restrictissime feceris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 13:1)
laudatur ab his, culpatur ab illis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장5)
laudatur ab his, culpatur ab illis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.5)
Ita si silenda feceris, factum ipsum, si laudanda non sileas, ipse culparis.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 15:4)
Si laudas quod eram, quod sum culpare proteruum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:14)
nam cum omnes imperatores post mortem sint inter deos relati, Augustus vivus divinos honores emeruit, quod etiam Horatius testatur, dicens "praesenti tibi maturos largimur honores iurandasque tuum per numen ponimus aras". unde male quidam culpant Vergilium, dicentes eum aviditate laudandi citum interitum Augusto optasse, cum eum constet ad rem, quae tunc fiebat, respexisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 244)
attamen hunc iam secundi ordinis sacerdotem dissonas inter partium voces, quae differebant laudare non ambientem sed nec audebant culpare laudabilem, stupentibus factiosis erubescentibus malis, acclamantibus bonis reclamantibus nullis collegam sibi consecravere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:2)
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 211)
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 336)

SEARCH

MENU NAVIGATION