라틴어 문장 검색

Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse principibus legationis Israel:
르우벤의 자손들과 가드의 자손들, 그리고 므나쎄 반쪽 지파가 이스라엘 씨족의 우두머리들에게 대답하였다. (불가타 성경, 여호수아기, 22장21)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
ad ea princeps legationis - sic enim domo mandatum attulerant - quando quidem inquit, nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non voltis, vestra certe defendetis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 329:1)
pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 527:1)
qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 181:1)
Philocrates et Astymedes principes legationis erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 291:2)
- Item de eodem, et quam tumide princeps verba legationis acceperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 89:2)
Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 642:1)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)
Damascenorum quoque principem eadem fama et legatio pulsat et admonet, qui et ipse terram Syriae magna ex parte subjugaverat, et potens erat ubertate glebae et equitum robore.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:6)
- Ubi Petrus legatione fungitur apud Corbahan, principem obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 87:2)
Transactis deinde aliquot diebus, omnis primatus et duces Christiani exercitus adhuc haesitantes et vitae diffidentes in tot adversitatibus, et famis pestilentia, bellumque cum tot nationibus committere metuentes, eo quod viribus hominum et equorum valetudine exhausti essent, consilio inito, decreverunt [0505C] legationem mittere Corbahan magistro et principi exercitus et obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 88:1)
Sic quidem duo praedicti principes, assumpta sociorum confratrum legatione, ad ipsum imperatorem viam insistunt per mediam Romaniam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:4)
Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:1)
quod ut comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem concordiamque suaderet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION