라틴어 문장 검색

Cuius sectator praecipuus me nec minis terrere praevales nec blandae perditionis lenociniis illectum decipies, quem Christi institutis inermem repperies.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:5)
Sed etsi absoluta mihi esset amandi licentia, quiddam tamen adhuc restat quod vobis meum cogit denegari amorem, quia alterius fuistis anticipati obsequiis et in amoris petitione praeventi, et ideo merito vobis in amoris consecutione praefertur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:7)
capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
"Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:70)
Quatenus vero ad leges illas salubres et politicas quae eius tempore introductae erant et sancitae, interpretabantur homines eas nihil aliud fuisse quam tyranni inescationes et lenocinia, quibus se populo ostentaret eorumque benevolentiam captaret, cum sibi ipsi conscius esset quod plane deesset sibi verum obedientiae subditorum vinculum, ius scilicet ad regnum legitimum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:16)
et quum membrum hoc insititium miro modo consecutionem verborum turbare videretur, manus sat antiqua in cod.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).73)
Insuper hoc membrum quod colum nominant eo loco ubi positum est, consecutionem verborum turbat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).110)
VIII, 7028, idque consecutioni verborum aptius videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1463)
- Haec adnotatio petita ex IV, 1 et VII, 17, ut Targa ipse docuit, nec sensui Nec consecutioni verborum congruit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1475)
si simpliciter ad tonsillas, consecutio verborum turbatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1609)
Insuper, saltem me judice, consecutioni ver borum repugnet, si post verbum abscessus ponatur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).213)
nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장6)
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 1:1)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis copiam faceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION