라틴어 문장 검색

illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 48:1)
Dixit autem rex ad Ethai Getthaeum: " Cur venis etiam tu nobiscum? Revertere et habita cum rege, quia alienigena es, immo et exsul de loco tuo.
그때 임금이 갓 사람 이타이에게 말하였다. “어찌하여 그대까지도 우리와 함께 가려고 하오? 그대는 외국인이고 그대의 나라에서 유배된 사람이니, 돌아가 다른 임금과 함께 지내시오. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장19)
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
주님은 저의 반석, 저의 산성, 저의 구원자 저의 하느님, 이 몸 피신하는 저의 바위 저의 방패, 제 구원의 뿔, 저의 성채이십니다. (불가타 성경, 시편, 18장3)
Deus, qui das vindictas mih et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis;
하느님께서 내 원수를 갚아 주시고 백성들을 내 발아래 굴복시키셨다. (불가타 성경, 시편, 18장48)
Ego autem egenus et pauper sum Dominus sollicitus est mei Adiutor meus et liberator meus tu es Deus meus, ne tardaveris.
나는 가련하고 불쌍하지만 주님께서 나를 생각해 주시네. 저의 도움, 저의 구원은 당신이시니 저의 하느님, 지체하지 마소서. (불가타 성경, 시편, 40장18)
Ego vero egenus et pauper sum Deus, ad me festina Adiutor meus et liberator meus es tu Domine, ne moreris.
저는 가련하고 불쌍하니 하느님, 어서 제게 오소서. 저의 도움, 저의 구원은 당신이시니 주님, 지체하지 마소서. (불가타 성경, 시편, 70장6)
Misericordia mea et fortitudo mea refugium meum et liberator meus scutum meum, et in ipso speravi qui subdit populum meum sub me.
나의 힘, 내 산성 내 성채, 나를 구하시는 분 내 방패, 내가 피신하는 분 민족들을 내 밑에 굴복시키시는 분. (불가타 성경, 시편, 144장2)
sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.
그렇게 아시리아 임금이 이집트 포로들과 에티오피아 유배자들을 젊은이나 늙은이나 할 것 없이, 이집트에게 수치스럽게도, 엉덩이까지 드러낸 채 알몸과 맨발로 끌고 갈 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 20장4)
ipse liberator atque salvator et faciens signa et mirabilia in caelo et in terra. Liberavit autem Danielem de manu leonum ".
그분은 구해 내시고 구원하시는 분 하늘과 땅에서 표징과 기적을 일으키시는 분 다니엘을 사자들의 손에서 구해 내셨다.” (불가타 성경, 다니엘서, 6장28)
simul hinc, simul ibimus," inquit, te sequar et coniunx exulis exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 340)
Que cum diversis locis exules dispergerentur, oblatam mihi a Domino intellexi occasionem qua nostro consulerem oratorio.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:2)
Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:16)
Celestis sic stella cadit, sic Lucifer, ortus Nescius, occasu premitur, sic ciuis Olimpi Exulat eiectus nec temperat exulis omen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:13)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
et, vexillis hastae innexis, Petrum cum exercitu suo secure gradientem insequuntur, ac tardos et extremos exercitus detruncare et transfigere non parcentes, currus et plaustra lente gressu subsequentia retinuerunt, matronas, puellas, pueros teneros abducentes, qui exsules et captivi in terra Bulgariae usque in praesentem diem cum universis rebus et armentis inventi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION