라틴어 문장 검색

sed et publica patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 444:3)
"In dextris vestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:50)
Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:2)
causam renovandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 106:1)
iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장7)
non enim semper Valerios Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 710:2)
Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:3)
in fortuna genus amicitiae liberi propinqui adfines opes honores potestates divitiae libertas et ea quae sunt his contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 2:5)
quid Opis quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 61:2)
Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filiarum pudicitiam ulcisci.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장1)
Postremi Italicorum in fidem venere Volsinn, opulentissimi Etruscorum, inplorantes opem adversus servos quondam suos, qui libertatem a dominis datam in ipsos erexerant translataque in se re publica dominabantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM VOLSINIENSE 1:1)
quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 601:1)
Non bene pro toto libertas uenditur auro, Hoc celeste bonum preterit orbis opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:27)
vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장30)
Itaque et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 81:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION