라틴어 문장 검색

Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
사람들이 소를 잡고, 사제들은 그 피를 받아 제단에 뿌렸다. 또 숫양을 잡아 그 피를 제단에 뿌리고, 어린양도 잡아 그 피를 제단에 뿌렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장22)
Alterum illud in quo hostia animalis dicitur, quod eius tantum anima sacratur, ostendit, cum facit Entellum victorem Eryci mactare taurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:1)
sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicens hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5616)
nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2947)
I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
Laocon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:3)
Sic fatus meritos aris mactabat honores, Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:5)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
" Sic fatus, meritos aris mactavit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:22)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:1)
mactabam in litore tavrum contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 211)
Mactatur vacca Minervae, alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:2)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
어미 낙타 서른 마리와 거기에 딸린 새끼들, 암소 마흔 마리와 황소 열 마리, 암나귀 스무 마리와 수나귀 열 마리였다. (불가타 성경, 창세기, 32장16)
Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
이스라엘은 자기에게 딸린 모든 것을 거느리고 길을 떠났다. 그는 브에르 세바에 이르러 자기 아버지 이사악의 하느님께 제사를 드렸다. (불가타 성경, 창세기, 46장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION