라틴어 문장 검색

Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:5)
eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 414:1)
te nec quod dies exiit censurae nec quod collega magistratu abiit nec lex nec pudor coercet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 493:1)
P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia impediebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장2)
Claudius censor circumactis decem et octo mensibus quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 465:2)
omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu abdicarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:4)
Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 14:3)
Nerone tertium consule simul iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장1)
qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 1:2)
Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 191:1)
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:1)
Claudio Nerone L. Antistio consulibus cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores continuaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장1)
suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 380:2)
itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 403:1)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION