라틴어 문장 검색

Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
그러나 미카엘 대천사도 모세의 주검을 놓고 악마와 다투며 논쟁할 때, 감히 모독적인 판결을 내놓지 않고 “주님께서 너를 꾸짖으시기를 바란다.” 하고 말하였을 뿐입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:9)
Nimium altercando veritas amittitur.
논쟁이 지나칠 때 진리는 내쫒긴다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 434)
si autem a malo et malitioso et misero hominepossideantur, male dicuntur, nam et vinum modice sumptum bonum est, ebriosoautem et superflue biberi malum est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:5)
De probatis vero et inventis fidelibus ideo dixi, quiamulti dicuntur sapientes, qui malitiosi sunt et aliis per malitiam citoconsulerent male.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 109:4)
Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 19:1)
Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.
(아풀레이우스, 변신, 2권 3:15)
"Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes:"
(아풀레이우스, 변신, 5권130)
His et similibus altercati conviciis deierantur utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique surreptionem factitasse, sed plane debere cunctis artibus communis dispendii latronem inquiri:
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:1)
Tum nos aspiciens qui eum sectabamur, Musonius, inquit, aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 9:1)
Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiae aleas abjiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:7)
Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam invidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:19)
Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:8)
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes, Constituere queri sub pardo, iudice ueri, Cuius censurae statuunt se subdere iure, His utriusque minis stabilis quia mutuo finis Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:3)
nam proprie 'astutos' malitiosos vocamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7043)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION