라틴어 문장 검색

Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:159)
Adfuit in eodem regis comitatu quidam Turcorum adolescens strenuus, Mahumet nomine, in armis et numero centum sagittariorum Turcorum, qui vitrici sui avaritia et industria a paterna sede et a terra Damascenorum expulsus, nunc cum rege foedus percussit, quatenus in omni militari auxilio fidelis et promptus illi haberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:9)
haec ergo ab inuita Pudentilla - patietur enim me, uti res fuit, ita dicere - aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.
(아풀레이우스, 변명 91:6)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.
(아풀레이우스, 변명 97:17)
"reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?"
(아풀레이우스, 변명 101:2)
"Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem me tuis."
(아풀레이우스, 변신, 5권234)
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui, Nec dominatoris metuunt se subdere loris, Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:16)
Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:2)
ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo adversum nepotem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 29장4)
et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장9)
ceterum urbe repetita hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari multum dissuadente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 2:3)
donec nauibus ex integro fabricatis ac uiginti seruorum milibus manumissis et ad remum datis portum Iulium apud Baias inmisso in Lucrinum et Auernum lacum mari effecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 1:2)
eosque, seruos adhuc uiris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub priore uexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 2:3)
Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION