라틴어 문장 검색

equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
(아풀레이우스, 변명 13:3)
Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari in extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:3)
bene meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장6)
quorum alter bellorum socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus meritis praemia acceperant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장6)
'I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,grandia laturus meritorum praemia.
(호라티우스의 두번째 편지, 221)
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:5)
"meriti praemia"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권342)
"i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, grandia laturus meritorum praemia, quid stas?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 219)
"macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris foedeque latentia profers numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis69)
Qui adulationis hypocrisi a divitibus venatur munuscula, sophistici meriti fraudetur praemio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:9)
Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut merito statuto praemio quaererentur.
(아풀레이우스, 변명 31:1)
Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus cognoscit ac statuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:5)
quos praeficit ipse regendis rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit conceditque libens, meritis seu praemia poscant seu punire velint.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:65)
Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra- tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti imperium sibi molientis agitatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 5장1)
"his ego pro meritis quae praemia digna rependam, non habeo:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2260)

SEARCH

MENU NAVIGATION