-
Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
- 너는 그것을 이렇게 만들어라. 방주의 길이는 삼백 암마, 너비는 쉰 암마, 높이는 서른 암마이다. (불가타 성경, 창세기, 6장15)
-
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
- 물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
-
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
- 물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
-
Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
- 노아는 홍수가 있은 뒤에 삼백오십 년을 살았다. (불가타 성경, 창세기, 9장28)
-
Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.
- 노아는 모두 구백오십 년을 살고 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 9장29)
-
Dixitque Dominus: "Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos".
- 그러자 주님께서 대답하셨다. “소돔 성읍 안에서 내가 의인 쉰 명을 찾을 수만 있다면, 그들을 보아서 그곳 전체를 용서해 주겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장26)
-
Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?". Et ait: "Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque".
- 혹시 의인 쉰 명에서 다섯이 모자란다면, 그 다섯 명 때문에 온 성읍을 파멸시키시렵니까?” 그러자 그분께서 대답하셨다. “내가 그곳에서 마흔다섯 명을 찾을 수만 있다면 파멸시키지 않겠다.” (불가타 성경, 창세기, 18장28)
-
Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
- 그리고 금 갈고리 쉰 개를 만들어, 이 두 쪽을 하나하나 갈고리로 맞걸어서 한 성막이 되게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장6)
-
Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
- 또 청동 갈고리 쉰 개를 만들고, 그 갈고리를 고에 꿰어 한 천막이 되게 이어라. (불가타 성경, 탈출기, 26장11)
-
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.
- 뜰의 서쪽 너비는 휘장 길이를 쉰 암마로 하고, 기둥 열 개와 받침대 열 개를 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장12)
-
In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
- 해가 뜨는 동쪽 뜰의 너비도 쉰 암마로 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장13)
-
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
- 뜰의 길이는 암마로 백 암마, 너비는 쉰 암마, 높이는 다섯 암마로 하되, 가늘게 짠 아마포로 둘러치고, 밑받침은 청동으로 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 27장18)
-
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.
- 그리고 금 갈고리 쉰 개를 만들어, 이 두 쪽을 하나하나 갈고리로 맞걸어서 한 성막이 되게 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 36장13)
-
et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.
- 그리고 청동 갈고리 쉰 개를 만들어 한 천막이 되게 이었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장18)
-
In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.
- 서쪽에 칠 휘장은 쉰 암마 되게 하고, 기둥 열 개와 받침대 열 개를 만들었다. 기둥 고리와 가로대는 은으로 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 38장12)