라틴어 문장 검색

duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et intra moenia praesidium Romanum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 129:1)
postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 612:1)
Ubi Turcorum custodiam et vires in praesidio reperientes, moenia fortiter assiliunt, et dum hostes ab intus pro anima eis [0620A] resistunt, utrinque plurimi occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:4)
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 700:1)
inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et muros accepturos confirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 119:1)
et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 153:1)
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)
dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis agebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 130:1)
Qui statim fractis seris et portis immissi, turres et moenia obtinuerunt et munierunt, ac praesidium ultra retinentes, totam regionem usque Damascum expugnantes de die in diem invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 4:5)
Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장1)
circummissae quattuor cohortes cum C. Servilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 656:2)
senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 376:1)
Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata sunt, quia nec teneri sine valido praesidio ob magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas aut gloria quod capta essent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장4)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 393:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION