라틴어 문장 검색

cum coit umbra minax, comitis sic adficit error Alciden saevaeque monet meminisse novercae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 613:1)
Et propterea saepius te uti memineris moneo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 170)
Pver Ne me moneatis, memini ego officium meum, ego nam conveniam illum, ubi ubi est gentium;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 91)
memorem immemorem facit qui monet quod memor meminit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 174)
Si non moneas, nosmet meminimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2112)
Memini, tametsi nullus moneas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 133)
Meminero, et recte mones.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3158)
monebo, si qui meministi minus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 475)
quam ob rem ego te hoc, soror, tametsi es maior, moneo, ut tuom memineris officium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 133)
Antipho Qui manet ut moneatur semper servos homo officium suom nec voluntate id facere meminit, servos is habitu hau probust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 21)
etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 3 1:5)
Vitellius ostentasse Romana arma satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장6)
Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장11)
Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere;
그러니 나리께서 잘되시면, 저를 기억해 주시기 바랍니다. 저에게 은혜를 베푸셔서 파라오께 저의 사정을 아뢰시어, 저를 이 집에서 풀려나게 해 주시기를 빕니다. (불가타 성경, 창세기, 40장14)
Et ait Moyses ad populum: " Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
모세가 백성에게 말하였다. “너희는 이집트에서, 곧 종살이하던 집에서 나온 이날을 기억하여라. 주님께서 강한 손으로 너희를 그곳에서 이끌어 내셨기 때문이다. 이날 누룩 든 빵을 먹어서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 13장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION