라틴어 문장 검색

Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:1)
erymanthi pacarit nemora mons Arcadiae, ubi aper ferocissimus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8023)
vidit chorus omnis ab alto astrorum et tenerae rubuerunt cornua Lunae, illa quidem clamore nemus montemque replevit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권266)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:17)
unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu silvasque replebat viva videns vivo sepeliri viscera busto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:2)
Montium custos nemorumque, virgo, quae laborantis utero puellas ter vocata audis adimisque leto, diva triformis, imminens villae tua pinus esto, quam per exactos ego laetus annos verris obliquum meditantis ictum sanguine donem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 221)
hi caedunt nemus exuuntque montes, hi ferro scopulos trabesque levant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana11)
ventus uti primas struit intra nubila vires, lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat, mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권304)
illam nutantem nemus et mons ipse tremiscit, qua tellure cadat, quas obruat ordine silvas, non tamen aut ensem galeamve audacia cuiquam tangere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권239)
nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat egerere:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:18)
necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus vestire ferarum, sed nemora atque cavos montis silvasque colebant et frutices inter condebant squalida membra verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:10)
Hunc in nivosi collis haerentem iugis, et aspera agili saxa calcantem pede sequi per alta nemora, per montes placet.
(세네카, 파이드라 3:25)
Parte alia gnari monitis exercitus instat auguris aeriam truncis nemorumque ruina, montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi anguis et infausti cremet atra piacula belli, his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo, sternitur extemplo veteres incaedua ferro silva comas, largae qua non opulentior umbrae Argolicos inter saltusque educta Lycaeos extulerat super astra caput:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권25)
Lata et diffusa planities montibus cingitur, montes summa sui parte procera nemora et antiqua habent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION