라틴어 문장 검색

Nam amantes sibi invicem gratis omnia largiuntur nullius necessitatis ratione cogente.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:5)
Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 5:5)
Et si huic vultis resistere veritati, necessitatis cogit ratio profiteri duos masculos sibi adinvicem posse amoris solatia exhibere, quod satis esset narrare nefandum et agere criminosum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 43:6)
Et ex rationis quidem necessitate compellimur enarrare nemini licere feminam amori idonee copulatam sibi vel alii sollicitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 11:2)
reclamat uobis Pudentilla et sanitatem suam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seu rationem seu necessitatem fato adscribit, a quo multum magia remota est uel potius omnino sublata.
(아풀레이우스, 변명 82:5)
sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 12:3)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
In rationem ergo necessitas versa est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 17:1)
"sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:4)
Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:1)
Itaque rationem belli necessitas mutavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 24:1)
Humanitas citatur ut conscia fiat de necessitate mutationum rationum vitae, productionis et consumptionis ad superandam hanc calefactionem vel, saltem, ad humanas causas depellendas quae eam inducunt vel eam augent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:5)
adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 77:2)
reliqua mox ita provisa ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congrueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장5)
hi autem dubitant de mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus quam naturam in efficiendis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION