라틴어 문장 검색

Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet;
그러나 마음속으로 뜻을 단단히 굳히고 어떠한 강요도 없이 자기의 의지를 제어할 힘이 있어서 약혼녀를 그대로 두겠다고 마음속으로 작정하였다면, 그것은 잘하는 일입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 7장37)
Quae cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutis omni necessitate uoluntatibus praemia poenasque proponunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:21)
Et Ignosce mihi inquit amplissime comes, necessitate non voluntate ad haec quae novi scelesta, prolapso;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 6:1)
Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:11)
aut voluntate aut necessitate, nam ignorantia praetendi non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 40:8)
Si possibile factu esset, ut te, dominum meum, vel aliquotiens aliquantulum convenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut voluntates aut necessitates anquirerem, 2 quae 3 in rem debiti mei usui mihi esse possent, quippe revisionis potestas multis modis et miseris perinde causis intercluditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 1:1)
Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 5:1)
Nam et cum ipsum necesse sit immortalem esse, vel immortalis dicatur, nequaquam hinc divinae naturae necessitas ab ejus voluntate disjuncta est, cum et hoc ipse velit esse quod necesse est ipsum esse, id est quod non potest non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:8)
Non enimDominus per illa verba "nolite iudicare" exclusit necessitatem, sed voluntatem,quasi dicat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:46)
"Nolite iudicare et nolite condempnare"exclusit necessitatem, sed voluntatem, que dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:3)
Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:5)
interim et tenero temptet pollice fila deducere, rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat, post laborem lusibus gestiat, de matris pendeat collo, rapiat oscula propinquorum, psalmos mercede decantet, amet, quod cogitur dicere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:9)
fatis egere volentem id est, quod voluntatis fuerat egit necessitas fati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1331)
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:2)
Sed quia sic ab hominibus doctis accepimus, non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his ipsis, si quid inesset boni, propterea et otio fruor, non illo quidem, quo debebat is, qui quondam peperisset otium civitati, nec eam solitudinem languere patior, quam mihi affert necessitas, non voluntas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION