라틴어 문장 검색

"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
veluti cum in lacte flos lactis post moram aliquam supernatat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:4)
Ex quo fit, quod huic obiacet, ut idem scelesti idem uiribus omnibus uideantur esse deserti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:23)
quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate operis maxime mulcentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:4)
Tum deinde asperiora et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:1)
ne pavidi aut arboribus aut obiacenti cuilibet rei se implicent noxamque capiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 2:3)
Itaque genus alitum nemorosis et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:4)
obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defensione exploratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장13)
Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장1)
Sed et hoc usu probatum est, in oleo optimum esse quod supernatat, in melle quod in imo est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:3)
nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus vectoris patiens tumidum supernatat amnem (4.133). tale est et 'formidolosus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 725)
Si Globus hicce totus esset aqueus, quaecunque rariora essent quàm aqua, ob minorem specificam gravitatem emergerent & supernatarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:6)
Eodem argumento maculae Solares leviores sunt quàm materia lucida Solaris cui supernatant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 46:10)
In ore portus insula assurgit, quae illatum vento mare obiacens frangat, tutumque ab utroque latere decursum navibus praestet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 16:1)
obiacet interea tellus nec visibus obstat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1232)

SEARCH

MENU NAVIGATION