라틴어 문장 검색

Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
그러나 완전한 법 곧 자유의 법을 들여다보고 거기에 머물면, 듣고서 잊어버리는 사람이 아니라 실천에 옮겨 실행하는 사람이 됩니다. 그러한 사람은 자기의 그 실행으로 행복해질 것입니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장25)
Vespillonum sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus, cum iam posset audiri loquens, ad voces se invicem cohortantium et utpote socii ad socium alternatim clamantium:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:3)
qui post multas etiam de muliere cogitationes habitas vel fructus assumptos, postquam aliam vident statim illius concupiscunt amplexus, et obsequii a priore amante suscepti obliviosi et ingrati exsistunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 3:2)
Visus enim vestri aspectus adeo meum perterret ingenium mentemque perturbat quod eorum etiam quae mente attente conceperam penitus obliviosus exsisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:2)
Nam si adeo mei sensus obliviosa manerem ut tua verba me cogerent his quae dicis annuere, cor tamen tuum non esset tam grandia tolerare sufficiens.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:10)
Etiam pro me ipsa non sis exorare obliviosus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:5)
omni namque misericordia iudicatur indignus, qui tanti honoris accepti obliviosus et ingratus exsistens de alterius non erubuit amplexibus cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:3)
Eorum sane haud pauca summa cum voluptate legimus, quibus denuo recudendis praelum Sheldonianum (si ita visum fuisset auctoribus) non sine honore inservisset.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:3)
Mihi sane nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:13)
Ille sane de quo nunc nobis sermo est, ita mihi amicitiae iura conservat, ut commotum aliquando et iamiam prorumpentem in verba, solo nutu cohibeam;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:31)
Sane hanc in amicitia virtutem satis facile probatu est, qua si quis caruerit, instar navis absque gubernaculo pro impetu spiritus instabili et irrationabili semper motu feretur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXI. Discretio. 1:6)
Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:3)
Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:8)
Quibus statuto die collatis, et diversa referentibus ac sentientibus, tandem visum est universis sanius esse consilium, quatenus urbs Sagitta, quae est [0657A] Sidon, obsideretur, si forte Dei auxilio et viribus novi exercitus terra et mari superari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:1)
quia et obliviosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION