라틴어 문장 검색

et dixerunt ad eos: " Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ".
그들에게 말하였다. “주님께서 당신들을 내려다보시고 심판해 주셨으면 좋겠소. 당신들은 파라오와 그 신하들이 우리를 역겨워하게 만들어, 우리를 죽이도록 그들 손에 칼을 쥐어 주었소.” (불가타 성경, 탈출기, 5장21)
Ait Iesus: " Tollite lapidem! ". Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: " Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ".
예수님께서 “돌을 치워라.” 하시니, 죽은 사람의 누이 마르타가 “주님, 죽은 지 나흘이나 되어 벌써 냄새가 납니다.” 하였다. (불가타 성경, 요한 복음서, 11장39)
Sed his ad praesidium regis Meseburg venientibus, quod fluvii, Danubius et Lintax, paludibus firmant, pons et porta praesidii clausa reperitur, ex praecepto regis Hungariae, quia timor magnus invaserat universos Hungaros pro caede quam exercuerant in confratres eorum, et adhuc fetebant corpora occisorum, cum tantus subsecutus est exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:2)
In ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat, potabilis quidem, sed vaporatis aestibus non numquam faetens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 9장 2:5)
videlicet, quod qui non olfaciunt, sed sensu eo a natura destituti sunt, non percipiant aut gustu distinguant cibum rancidum aut putridum, neque similiter alliatum aut rosatum, aut hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:4)
ut manifestum sit sensum gustus esse compositum quiddam ex olfactu interiori et tactu quodam exquisito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:10)
7. Septimum autem genus latitantiae, ubi sensus ita oneratur objecto ut novae admissioni non sit locus, non habet fere locum nisi in olfactu et odoribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 398:1)
nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis objectis, praecipue in olfactu et gustu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:2)
Odor enim foetidus ita rejicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:3)
Sed uulpina caro gustu quia fetet amaro, Hanc post uindictam me deserit utpote uictam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:10)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamvis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장22)
Olfacere quoque vel serpullum vel anethum non alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장10)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 5:1)
Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 2:4)
Olfacere quoque vel serpyllum, vel anethum, non alienum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION