라틴어 문장 검색

sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
또 화려한 자리를 깔고 앉았는데, 그 앞에는 상이 차려져 있었다. 그리고 그 위에는 나의 향과 나의 기름을 올려놓았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장41)
animus quem pulchrior ornat, corpus destituit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:17)
Et egressus de palatio stratum ascendit equum arreptoque itinere ad amoenitatis loca devenit, ubi alia erant prata pulcherrima omnique ornata decore, in quibus palatium aureum consistebat optima dispositione compositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:1)
Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:14)
Omnia grata putem, sed si magis ipsa venire ornares donum, pulcra puella, tuum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:2)
] nam si pulchra est, nimis ornata est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3220)
quarum quae forma dicimus et per se 'quarum quae pulcherrima', et plus ornavit inferendo 'forma pulcherrima'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 721)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Amastrianorum civitas, domine, et elegans et ornata habet inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longissimam plateam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 981)
at Macrochir praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
et subaudiendum 'salutantes'. pulchra testudine id est Indica, unde postes ornabantur vel lectuli:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4634)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum est id non gloriosum est docere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 3:4)
inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 451:1)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)

SEARCH

MENU NAVIGATION