라틴어 문장 검색

Unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem, super his quae eum recte constiterit accepisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 5:1)
Africanus causarum in urbe defensor assiduus, post administratam provinciam, ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio, id petenti, subagresti verbo pius responderat imperator:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 6:1)
Id etiam, inquit, "quaeri solet, an deceat atque conveniat iudici causa iam cognita, si facultas esse videatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 16:1)
Neque oblitus erat lucrefacturum se sibi haud levem honorem, personam beati pacificatoris assumendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:11)
Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:2)
exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:2)
primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:2)
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:1)
Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 1:8)
' at eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:6)
addebat quosdam ex suffragatoribus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 5:5)
Ille meus in petendis honoribus suffragator et testis, ille in incohandis deductor et comes, ille in gerendis consiliator et rector, ille denique in omnibus officiis nostris, quamquam et imbecillus et senior, quasi iuvenis et validus conspiciebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 6:2)
Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 1:3)
sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret.
(세네카, 행복론, Liber VII 138:5)
Suffragatores incipimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION