라틴어 문장 검색

Quo in tempore Hrofensis ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus absortus fuerat fluctibus Italici maris;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XX. 2:2)
ipsamque postmodum donationem nostram, assensu atque interventu episcopi terre, papa Innocentius secundus ipsis et earum sequacibus per privilegium in perpetuum coroboravit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 4:5)
Hinc et beatus papa Greg.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:24)
qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:2)
Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 67:8)
Synodus Eugenii papae tempore Ludovici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:1)
Hieronymus ad Damasium papam de filio prodigo [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:5)
Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum, cap. 41:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:31)
Cujus quidem, ni fallor, similitudinis fundamentum Anselmus Cantuariensis a beato sumpsit Augustino scribente ad Laurentium papam de hoc ipso, et fontem et ejus rivum, quorum est eadem substantia, ac divinae generationis exemplum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:8)
Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et [0410C] haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:3)
Similiter ab ipsa porta Warfaru, quam praesul Reymerus Reymundusque observabant, pons alius etiam infestus, ingenio antiquorum fundatus, porrigitur trans paludem quamdam, satis lutulentam et profundissimam ex impetu et inundatione assidui fontis, juxta urbem extra muros emanantis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:3)
Hac clade mortifera primum venerabilis praesul de Podio percussus, vitam finivit Kal.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:2)
- Imperator regi Baldewino dona dirigens, Romae de perfidia sua apud papam incusatur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 95:3)
Eteciam in Contemptu Mundi scripsit Innocencius papa,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 65:3)
Dixit enim Innocentius papa in libro De Contemptu Mundi:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 73:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION