라틴어 문장 검색

mallet que amici participari doloribus, quam parricidae gaudiis honoribus que dissolvi?
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:40)
Neque enim a beneficiis, quibus Berzellai galaadites David parricidam filium fugientem, et suscepit, et fovit, et numeravit amicum, inter tantos viros partam credimus amicitiam, sed ab ipsa potius tantam gratiam profecisse non dubitamus.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:1)
Hinc est quod impiissimus Achitophel parricidae consentiens, cum ei patris consilium prodidisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:29)
Cum fulminis impetus uires suas expandere dedignetur in uirgulam, uerum audaces prouectarum arborum expugnet excessus, imperiosa uenti rabies iras non expendat in calamum, uerum in altissimarum supercilia rerum uesani flatus inuectiones excitet furiosas, per uitiosam nostri operis humilitatem inuidie flamma non fulminet, nostri libelli depressam pauperiem detractionis flatus non deprimat, ubi potius miserie naufragium, misericordie portum expostulat, quam felicitas liuoris exposcat aculeum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:1)
Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:6)
si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:5)
a quibus, si quis interrogationis suffragio verbum expostulet, tanta taciturnitatis intercapedine a quaestione omittetur responsio, ut eidem haec nulla cognatione videatur affinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:9)
Constans et lenis, ut res expostulat, esto:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 68:1)
Constans et lenis, ut res expostulat, esto;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 155:1)
Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:12)
Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Perpende autem parricidae responsionem:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:1)
Si accusas parentes, parricidam probas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:14)
Non accusat frater Abel, ne videatur parricida.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:4)
Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION