라틴어 문장 검색

Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:6)
per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et virtutum operantium, atque etiam medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:2)
Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:3)
Quod autem subicit de magis et minus, habet veritatem in manifesto;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:4)
nam visibiles magis et minus dicuntur secundum quod accedunt vel recedunt ab albo.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 153:3)
magis vel minus pro distantia eorum a cultro.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:8)
ac proinde magis vel minus cum corporibus motis conspirat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 23:7)
15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:1)
alia magis, alia minus, sed omnia aliquatenus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:5)
& contra, si magis urgeatur, minus retardabitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 61:7)
Hoc nisi fiat, materia ubi minùs fluida est magis cohaerebit & segnior erit, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 31:8)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
Quam magis specto, minus placet mi haec hominis facies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 217)
caetera agitetur, quam si id vel non attractum quiescat, vel multo magis aut multo minus attractum aut multo magis aut multo minus agitetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 79:2)
53. Dicit ergo quod 'gloria primi Motoris', qui Deus est, 'in omnibus partibus universi resplendet', sed ita ut 'in aliqua parte magis, et in aliqua minus'. 54.
(단테 알리기에리, Epistolae 113:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION