라틴어 문장 검색

In qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 3:2)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
"passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:4)
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.
그 밖에도 많은 이국인들이 그들과 함께 올라가고, 양과 소 등 수많은 가축 떼도 올라갔다. (불가타 성경, 탈출기, 12장38)
Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: " Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
그들 가운데에 섞여 있던 어중이떠중이들이 탐욕을 부리자, 이스라엘 자손들까지 또 다시 울며 말하였다. “누가 우리에게 고기를 먹여 줄까? (불가타 성경, 민수기, 11장4)
et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.
필리스티아인들은 전열을 갖추고 이스라엘에게 맞섰다. 싸움이 커지면서 이스라엘은 필리스티아인들에게 패배하였다. 필리스티아인들은 벌판의 전선에서 이스라엘 군사를 사천 명가량이나 죽였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장2)
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem promiscuum ab Israel.
백성은 이 율법을 듣고 이스라엘에서 모든 이방 무리를 분리시켰다. (불가타 성경, 느헤미야기, 13장3)
et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terrae Us et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti,
모든 혼합 종족들과 우츠 땅의 모든 임금과 필리스티아 땅의 모든 임금, 아스클론과 가자와 에크론 주민들과 아스톳의 남은 자들, (불가타 성경, 예레미야서, 25장20)
et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus vulgi promiscui, qui habitant in deserto,
아라비아의 모든 임금과 사막에 사는 혼합 종족의 모든 임금들, (불가타 성경, 예레미야서, 25장24)
Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent.
에티오피아와 풋과 루드, 모든 혼합 종족과 쿱과 동맹국 백성들이 이집트인들과 함께 칼에 맞아 쓰러지리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 30장5)
et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos passim trucidaverunt;
살해당한 이의 수는 죄수들보다 꽤 많았고 죄수들은 여기저기에서 학살당했다; (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 177:2)
et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:3)
[Image] Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:2)
crepitantia sidera passim
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:6)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION