라틴어 문장 검색

iam pluribus sermonibus modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis ferum animum retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장11)
idque situm media regione in pectoris haeret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:2)
consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:9)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 804:1)
Nec, quae magis haereat ulla pectore res nostro est inter bellique domique acta tot.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 21:3)
Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:4)
vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici, dicere quos cupio nomine quemque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b12)
Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:10)
haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:3)
Peleaque virgo quaeritur, ast alia plangebat parte retectos Deidamia dolos, cuius cum grandia primum lamenta et notas accepit pectore voces, haesit et occulto virtus infracta calore est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:91)
tristis incedit (pectus ardet, haereo), quassat caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 416)
quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:12)
Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates, fidenter domino suam operam navaturus, tendebat ad moenia, cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista, filium eius primae pubis adulescentem, lateri paterno haerentem, thorace cum pectore perforato perfodit, proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 7:1)
Haerebis pressis intra mea pectora membris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION