라틴어 문장 검색

Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;
그리하여 모세는 레위인들이 대속한 사람들의 수를 넘는 이들에게서 대속 값을 받았다. (불가타 성경, 민수기, 3장49)
Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.
그 밭을 봉헌한 이가 그것을 되사고자 하면, 그 가격에 오분의 일을 더 보탠다. 그러면 그 밭은 다시 그의 것이 된다. (불가타 성경, 레위기, 27장19)
Unde primum et fidele nobis videtur consilium, quatenus universi Sarraceni et gentiles, qui captivi tenentur, pecunia redimendi aut redempti, sine dilatione in gladio corruant, ne fraude aut ingenio illorum nobis aliqua occurrant adversa.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 58:6)
quia asinam aut commutandam ove docuit, aut redimendam pecunia;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:12)
quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:10)
quare et sacerdotio et uxoris dote et gentilicis hereditatibus multatus diuersarum partium habebatur, ut etiam discedere e medio et quamquam morbo quartanae adgrauante prope per singulas noctes commutare latebras cogeretur seque ab inquisitoribus pecunia redimeret, donec per uirgines Vestales perque Mamercum Aemilium et Aurelium Cottam propinquos et adfines suos ueniam impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 2:1)
putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 15:4)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
paucos post dies, quam haec acta erant, legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum filium aliosque obsides adportantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 518:1)
nam comites seruosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 2:1)
Eos senatus non censuit redimendos, cum id parva pecunia fieri posset, ut esset insitum militibus nostris aut vincere aut emori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:3)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.5)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
19. Solutis comitiis rex confestim pecunias misit ad marchionem Dorcestriae et Iohannem Bourchierum equitem auratum redimendos, quos pignorum loco Parisiis reliquerat pro pecuniis quas mutuo sumpserat cum expeditionem in Angliam susceperat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION