라틴어 문장 검색

nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.
그 물은 얼음 조각으로 더럽혀져 있고 그 위로 눈이 내리며 자취를 감춘다네. (불가타 성경, 욥기, 6장16)
Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur.
내가 타흐판헤스에서 이집트의 멍에를 부수어 버릴 때 그곳은 대낮인데도 캄캄해지고 그 성읍의 자랑스러운 힘도 다하리라. 구름이 뒤덮인 가운데 그 성읍의 딸들이 포로로 끌려가리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 30장18)
et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
내가 너의 빛을 끄는 날 나는 하늘을 가리고 그 별들을 어둡게 하리라. 해는 구름에 가리고 달은 제빛을 내지 못하게 하리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 32장7)
Non detergamus penicillo negligentiae depicta animae nostrae firmamenta muralia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 2:6)
Solent etiam in gravi morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장104)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장19)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장21)
neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장59)
At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장124)
Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장136)
Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장23)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex iis, quibus callum exedi posui (V.28.12I). Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loco veniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장42)
deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장72)
tum inplicitum linamentum vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장5)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION