라틴어 문장 검색

Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:2)
Sed et mutuas sibi invicem missas epistolas proprio non debent insignire sigillo, nisi forte habuerint secreta sigilla quae nulli nisi sibi et suis sint secretariis manifesta, et sic semper illaesus conservabitur amor."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:7)
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:2)
Tuum etiam [0443A] spiritum vitalibus insignivi potentiis, ne corpore pauperior, ejus successibus invideret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:12)
Ejus formae specialis insignitas, habitus [0475A] specificati curialitas, gestus individualitas, Largitatis dum promulgarent adventum, nomen in salutatione resultans, ejusdem rei fidem a nube dubitationis excepi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:14)
Qui ad regis jussionem exsurgentes, velis purpureis et colore diversi generis insignitis, protinus in altis malis Buzarum expansis, ac vexillis suis ostreis et sericis erectis, venerunt, et in littore urbis anchoras jactantes hospitati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:3)
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 8:1)
pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat.
(아풀레이우스, 변명 48:3)
sed enim, si quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 18:2)
ad hoc omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:3)
Haec Taurus dicere solitus, novicios sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 12:1)
item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 4:1)
Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 6:1)
ea quasi navium rostris insignita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 19:2)
pendeo pensus, pensito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION