라틴어 문장 검색

stat sva cuique dies sectis philosophorum poetae pro qualitate negotiorum semper utuntur, nec se umquam ad unam alligant nisi quorum hoc propositum est, ut fecit Lucretius, qui Epicureos tantum secutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4671)
Cyprianus, vir eloquentiae pollens, et martyrio, Formano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae illa ficta et commentitia esse ducebat, et non potius philosophorum et poetarum, quorum auctoritati ut ethnicus contraire non poterat [(40) Patrol.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:14)
nec solum eos censent esse talis qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:4)
Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:2)
Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:6)
Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 1:1)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae;
(아풀레이우스, 변명 9:7)
"Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:20)
quid est igitur cur dubitandum sit quin sint ea quae disputavi verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc semper ita putatum est, si summi philosophi, si poëtae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes condiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 123:2)
et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 1:2)
obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7143)
an quia delectat Ennius Pacuvius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarum - quanto magis philosophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theophrastum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:6)
in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 128:1)
"Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION