라틴어 문장 검색

Hunc vero Aeleaticis atque academicis studiis innutritum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:20)
Unde et in ritualibus et pontificio sacerdotio obtemperantibus libris super auctore motus terrae nihil dicitur caute, ne alio deo pro alio nominato, cum qui eorum terram concutiat, sit in abstruse, piacula committantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 10:1)
aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:33)
Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia, vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere, quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 13:1)
Ego me nunc volo ius pontificium optime scire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 18:3)
Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 4:1)
Propterea verba Atei Capitonis, ex quinto librorum quos De Pontificio composuit, scripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 11:1)
De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 1:1)
Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrronios et Academicos philosophos intersit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 7:1)
Quod Carneades Academicus stomachum purgavit, adversus Zenonis Stoici ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 1:1)
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)
isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 48:1)
Sed, quaeso tecum tamen, degrediare curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius sint ea quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 22:1)
At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:4)
se apud Q. Mucium ius civile didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION