라틴어 문장 검색

Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
이에 이스라엘 임금은 하느님의 사람이 일러 준 곳에 사람을 보냈다. 이런 식으로 하느님의 사람이 임금에게 경고하여, 임금이 조심한 적이 한두 번이 아니었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 6장10)
Visiones enim, quae illos turbaverunt, haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent.
저들을 불안하게 한 그 꿈이 저들에게 앞일을 예고하여 저들이 그토록 고통을 받는 이유도 모르는 채 파멸하지 않게 한 것입니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장19)
At illa, praemonita a matre sua: " Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae ".
그러자 소녀는 자기 어머니가 부추기는 대로, “세례자 요한의 머리를 쟁반에 담아 이리 가져다주십시오.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장8)
Aenēās, ubi Mercurium ante oculōs videt et monitum Iovis audit, territus est.
Aeneas는 Mercury를 눈 앞에서 보고 Juppiter의 경고를 들을때, 두렵다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō19)
Tunc Racio monitu Nature docta docentis, Quinque sibi presentat equos, quos federat illa Federe complacito, concordi pace, fideli Connexu, cogitque iugo seruire iugales Indomitos, primis quos enutriuit ab annis Gracia Nature, que sic construxit equinos Mores, mis animi quedam uestigia donans, Vt, quamuis bruti, tamen hii uenerentur alumpnam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:3)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Tunc monitu Racionis adest Prudencia;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:10)
Illic ense carens, ensem mentitur Orion, Sub pugne facie sine bello bella minatur Emoniusque senex, archu dictante, sagitam Excitat ad motum, nullo tamen illa uolatu Effugit, aut monitus arcus euadit eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:4)
Sed precibus cedens et tandem uelle coacta Nature monitu, Virtutum numine, nutu Precipue Racionis ad hoc ego mittor, ut ipsa Nature summo presentem uota Tonanti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:5)
Illa monet iuuenem monitu seniore senisque Largitur mores iuueni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:2)
Sed monitu calcaris equs succensus in illam Irruit et terre miseram deponit, at illa Exurgens uires pariter cum mente resumit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:3)
- Monitu imperatoris populus Domini in Cappadociam migrat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 33:2)
- Monitu Podiensis episcopi pontem superant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 69:2)
Nec mora, quidam, qui vix velocitate equi per devexa collium elapsus ab armis declinaverat, Godefridum ducem, qui ab exercitu trans pontem navium veniens, mediis assistens campis ex pontificis monitu Turcos et armenta eorum in [0476B] urbem redire coegerat, gravi inquietavit fama, asserens, quomodo Boemundus caeterique comprimores in mortis articulo positi intra inimicorum insidias arctarentur, et quanta crudelitate populus a porta repedans sit attritus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 126:13)
Protinus panni hujus signo et fragore buccinae, horribiliter tonantis, praemoniti, densantur et cuneantur, et Christianis turmis in occursum tendunt, ab equis circiter duo millia descendentes, ad prohibendum pontem ejusque fluvii transitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION