라틴어 문장 검색

duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum.
지난 일들을 생각하며 쏟아 내는 탄식과 함께 이중의 슬픔에 휩싸였기 때문입니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장12)
Suavis laborum est praeteritorum memoria.
노동의 달콤함은 과거의 기억이다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:8)
Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:15)
Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse naturam, quae res eas contineat, esse mortalem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:4)
quoquo modo res se habet, non est facillima, sed habet profecto quiddam Sardinia adpositum ad recordationem praeteritae memoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:5)
a quibus cum cecinit receptui, inpellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:4)
Dulcis malorum praeteritorum memoria.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D15)
Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:1)
quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:3)
quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 3:1)
Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 17:4)
Attamen haec memoria non figit in praeterito, sed cum memoria sit repromissionis, futurum recludere, gressus per viam collustrare valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:9)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
Hinc procedit ipsa ex praeterito, lux est cuiusdam fundantis memoriae, illius Iesu vitae, ubi eius plane commendabilis amor est manifestatus, qui mortem vincere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:7)
sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION