라틴어 문장 검색

Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel et Dominum non requirunt!
불행하여라, 도움을 청하러 이집트로 내려가는 자들! 군마에 의지하는 자들! 그들은 병거의 수가 많다고 그것을 믿고 기병대가 막강하다고 그것을 믿으면서 이스라엘의 거룩하신 분을 바라보지도 않고 주님을 찾지도 않는다. (불가타 성경, 이사야서, 31장1)
Hie algore suo predatur gaudia ueris Furaturque decus pratis et sidera florum, Algescitque calens, frigens feruescit, inundat Aridus, obscurus lucet iuuenisque senescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:5)
"Munitio quippetunc efficitur prævalida, si diuturna fuerit cogitatione roborata.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 205:9)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:5)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
caput et pedes manusque calidas habere ventre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장12)
30. Contra astringunt panis ex siligine vel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque vis eius etiam, si bis coquitur, pulticula vel ex halica vel ex panicio vel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장1)
Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장16)
sesami fricti acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장115)
papaveris lacrimae frictae P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장78)
Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장188)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION