라틴어 문장 검색

Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: " Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen!
나서서 이스라엘 전선에 대고 소리쳤다. "너희는 어쩌자고 나와서 전열을 갖추고 있느냐? 나는 필리스티아 사람이고 너희는 사울의 종들이 아니냐? 너희 가운데 하나를 뽑아 나에게 내려보내라. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장8)
Minime autem par erat proeli certamen.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:1)
multa minuta modis multis per inane videbis corpora misceri radiorum lumine in ipso et vel ut aeterno certamine proelia pugnas edere turmatim certantia nec dare pausam, conciliis et discidiis exercita crebris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:13)
Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:1)
et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 460:1)
Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 29장3)
In eius modi certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi inmortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia superari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 25:11)
ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id certamen fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 569:1)
deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 144:2)
ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite superabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 48:1)
ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 23:1)
pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 198:2)
deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 457:2)
sane pugna est temporale certamen, idem et proelium significat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4563)
eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION