라틴어 문장 검색

Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
그들은 르피딤을 떠나 시나이 광야에 이르러 그 광야에 진을 쳤다. 이렇게 이스라엘은 그곳 산 앞에 진을 쳤다. (불가타 성경, 탈출기, 19장2)
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa plane exaudiri discernique articulatim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:2)
Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum.
(카이사르, 아프리카 전기 67:1)
His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 2:1)
triginta ferme milia hominum Clondico duce quo profecti erant pervenerunt, cetera retro qua venerat Apolloniam Mesembriamque repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 667:1)
Tunc omnes Saxonici comites omnesque Abodritorum copiae cum legato imperatoris Baldrico, sicut iussum erat, ad auxilium Harioldo ferendum trans Egidoram fluvium in terram Nordmannorum vocabulo Sinlendi perveniunt et inde profecti septimo tandem die in loco, qui dicitur. .
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 229:3)
Ita enim ex longitudine in latitudinem distentus est et in altitudinis cumulum crevit, ut ex aequalibus proficiscens ad aequalia perveniens aequaliter totus sibi conveniens creverit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 1:2)
etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:6)
Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장6)
infelici via, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 549:1)
Qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum congruis et satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 4:1)
Cuius cognito consilio Caesar frustra diebus aliquot consumptis, ne reliquum tempus amittat, infectis eis, quae agere destinaverat, ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
(카이사르, 내란기, 1권 33:7)
ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:2)
prius Placentiam pervenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 494:1)
inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION