라틴어 문장 검색

Si quid promittat, promissum munus adequet Vel superet, ne re maior spes gaudia uincat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:5)
Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 15:1)
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 169:1)
promissi dea facta potens honesta elocutio 'potens promissi'. promisisse autem eam per consensionem intellegimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5411)
nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:3)
"Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:3)
Diabolus enim suis militibus multa promittit atque suavia, postmodum eis nimis solvit amara et promissis semper contraria facit, quoniam ipse ab initio mendax fuit et in veritate non stetit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:6)
divae promissa parentis κατα` το` σιωπώμενον intellegamus Venerem ei promisisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5312)
Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:8)
Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, vel ei, qui promiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:1)
Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus illa promiseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:1)
Nec promissa igitur servanda sunt ea, quae sint iis, quibus promiseris, inutilia, nec, si plus tibi ea noceant quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est maius anteponi minori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:5)
Cum consideratione promitte, plenius autem quam promittas tribue etpromissionem attende, si promissio non sit turpis, vel ex turpi causa,ut leges clamant, vel si promissi commode servari potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 117:1)
Iam illis promissis standum non esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:7)
Expectationem autem eorum quibus iuratur quisquis deceperit, non potest esse non periurus, Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo, quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur, quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION