라틴어 문장 검색

graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장2)
Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:2)
nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii - in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:2)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:2)
nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 3:2)
tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos quo minus sua potestate utatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 760:1)
itaque cum arbitri communium parietum sumuntur, non aestimant eos quanti facti fuerint, sed cum ex tabulis inveniunt eorum locationes, pretia praeteritorum annorum singulorum deducunt octogesimas et ita - ex reliqua summa parte reddi pro his parietibus - sententiam pronuntiant eos non posse plus quam annos LXXX durare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장29)
Lentulus sententiam Calidii pronuntiaturum se omnino negavit.
(카이사르, 내란기, 1권 2:9)
sed in iudicio quoque nihil interest actionum, utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:3)
" Fer ergo, iudex, sententiam et pronuntia, quis tibi videatur verissimum dicere, non quis verissimum dicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:8)
ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 313:1)
Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장3)
summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis verbis quibus erant scriptae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:4)
decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 583:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION