라틴어 문장 검색

fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:2)
Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi.
필리스티아인들 진영에서 골리앗이라는 갓 출신 투사가 하나 나섰다. 그는 키가 여섯 암마하고도 한 뼘이나 더 되었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장4)
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David.
다윗이 형들과 말을 나누고 있을 때, 필리스티아인들의 전열에서 골리앗이라는 갓 출신 필리스티아 투사가 올라와서 전과 같은 말을 하였다. 다윗도 그의 말을 들었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장23)
Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
이것이 이집트 땅에서 만군의 주님을 위한 표징과 증인이 되어, 그들이 압제자들 때문에 주님께 부르짖으면, 그들에게 구원자를 보내시어 그들을 보호하고 구원해 주실 것이다. (불가타 성경, 이사야서, 19장20)
Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:2)
nec Boemundum, nec hunc Tankradum stare vestros propugnatores, aut defensores.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:6)
Dicebat enim, illi plurimum auri, argenti, ostri, mulorum et equorum armorumque copiam se [0449C] daturum, si sibi et civibus ac regioni contra Turcorum insidias et assultus propugnator et auxiliator in locis sibi constitutis esse non negaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:4)
Hoc duodecim proceres senatores et primi civitatis caeteraque multitudo audientes, quia non auro vel argento vel ullis pretiosis muneribus possit retineri, ducem adierunt, omnibus modis et precibus instantes ut virum tam nobilem et propugnatorem fortissimum recedere non pateretur, nec a se alienaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:6)
sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:3)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:3)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
lulianus Caesar Alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION