라틴어 문장 검색

Quis tamen ille procul fremitus, quae murmura vulgi Nassovium ingeminant!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:3)
Dum blandis precibus mentitur uerba precantis, Euocat occulte gladium, maturius ensem Nudat, et ingeminans ictus, ad uulnera ferrum Inuitat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:20)
"Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:15)
"nam et facies ursae mediis aedibus discurrentis ad proterrendos, si qui de familia forte evigilassent, videbatur opportuna."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:69)
erant qui, sudes praeacutas attollerent, plerique tamen ardentibus facibus proterrebant feras:
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:8)
Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 14:1)
Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장4)
Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장4)
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:106)
plurima sed quamvis variis miracula monstris ingeminent, teneras victuri carmine mentes, Harpyiasque truces insopitisque refusum tractibus aurati custodem velleris anguem et iuga taurorum rapidis ambusta favillis et virides galeis sulcos fetasque novales Martis et in segetem crescentis semina belli:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:5)
praestringit aena lux oculos, nudique seges Mavortia ferri ingeminat splendore diem.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:51)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
vicinos callida flores ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit nec credit, quod bruma rosas innoxia servet, quod gelidi rubeant alieno germine menses verna nec iratum timeant virgulta Booten.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:130)
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:79)
ingeminant lacrimisque iterum visuque morantur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION