라틴어 문장 검색

dein coorti et undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars congressi, quidam eminus proturbant.
그리고는 그들은 매복을 풀고 나타나 사방에서 적들에게로 침투해가고, (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장6)
Acrius insultat sevitque profundius ensis, Conserte partes ubi nulla repagula donant Nec series harum conserta recalcitrat ensi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:29)
Igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia, vidisset longius Caesar, concito equo, eos velut repagulum quoddam cohibuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 38:2)
Utque dentatae in caveis bestiae, taetro paedore acerbius efferatae, evadendi spe repagulis versabilibus illiduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis, nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi, structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 4:1)
Cum igitur ad concertationem fuerit ventum, lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 6:1)
cardines ad foramina resident, postes ad repagula redeunt, ad claustra pessuli recurrunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:2)
"Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos laceratus atque discerptus domo proturbor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:49)
nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:8)
Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:6)
Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus).
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:14)
His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 19장7)
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장2)
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:291)
proturbat avita quemque domo;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:126)
ibi nulla manent discrimina fati, nullus honos vanoque exutum nomine regem proturbat plebeius egens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:280)

SEARCH

MENU NAVIGATION