라틴어 문장 검색

C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 571:1)
praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 231:1)
dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 529:1)
praetores ita sortiri iussi uti flamini Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 540:2)
Claudius duarum gentium uno anno victor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 142:1)
vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 8:2)
neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 8:5)
celeriter et ex provincia litterae Romam venerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 614:2)
qua re non puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire sed Romae acturos consulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 7:1)
Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romam contendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장7)
Et Romae senatus de prouinciis consultus Numidiam Metello decreverat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장15)
inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 513:1)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
Romae praetor, per provincias qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos extra ordinem redderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장3)
Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION