라틴어 문장 검색

Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi?
그분께서 누구와 의논하시어 깨우침을 받으셨고 누가 그분께 올바른 길을 가르쳐 드렸느냐? 누가 그분께 지식을 가르쳤으며 슬기의 길을 깨치시게 하였느냐? (불가타 성경, 이사야서, 40장14)
Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
누가 의로움을 사랑하는가? 지혜의 노고에 덕이 따른다. 정녕 지혜는 절제와 예지를, 정의와 용기를 가르쳐 준다. 사람이 사는 데에 지혜보다 유익한 것은 없다. (불가타 성경, 지혜서, 8장7)
Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장7)
Fides autem ut habeatur, duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:1)
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
Et nota quod iustitia sine prudentia multum proderit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:9)
Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 1:2)
Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:12)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)
Et prudentia et iustitia officiis constat, officia praeceptis disponuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:4)
conprehendimus temperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimus officium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:3)
iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:4)
Hanc nempe amicitiam prudentia dirigit, iustitia regit, fortitudo custodit, temperantia moderatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:6)
Prudentia vero acquisita iustitiam tanquam tibi necessariam semper anteocculos habeas, illam diligendo et usque ad mortem pro illa pugnando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 81:1)
cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, gravitate prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION