라틴어 문장 검색

Et postulans pugillarem scripsit dicens: " Ioannes est nomen eius ". Et mirati sunt universi.
즈카르야는 글 쓰는 판을 달라고 하여 ‘그의 이름은 요한’이라고 썼다. 그러자 모두 놀라워하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장63)
dextera manu pugillaribus potita;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:19)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:2)
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:1)
lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:2)
uenere in manus meas pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante exaratos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:5)
iocum me putat esse moecha turpis et negat mihi vestra reddituram pugillaria, si pati potestis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 422)
Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 94:12)
Neque enim quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum, quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas venerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:5)
sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_. hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 5 4:3)
mihi autem non erat explicatum quid agerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:12)
Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle ab Antiocho audita dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 14:1)
Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:1)
erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION