라틴어 문장 검색

Congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum invenitque trecenta milia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
아마츠야는 유다 사람들을 불러 모았다. 그런 다음에 온 유다와 벤야민 사람들을 집안별로 세워, 천인대장들과 백인대장들의 지휘 아래 두었다. 그가 스무 살 이상 된 사람들을 사열하여 보니, 삼십만 명이었다. 이들은 창과 큰 방패로 무장하여 군대에 나갈 수 있는 정병이었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 25장5)
Elegerunt deos novos; tunc erat pugna in portis. Clipeus et hasta non apparuerunt in quadraginta milibus Israel.
사람들이 새로운 신들을 선택하였다가 전쟁이 성문에 들이닥쳤을 때 이스라엘의 사만 군사 가운데 방패나 창이 하나라도 보였던가? (불가타 성경, 판관기, 5장8)
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:3)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 12:2)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:4)
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:5)
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:11)
nam siquando homines vel animalia ab aliqua gente rapta essent populo Romano, cum fetialibus, id est sacerdotibus qui faciendis praesunt foederibus, proficiscebatur etiam pater patratus et ante fines stans clara voce dicebat belli causam, et nolentibus res raptas restituere vel auctores iniuriae tradere, iaciebat hastam, quae res erat pugnae principium, et iam sic licebat more belli res rapere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 145)
post quam clarigationem hasta in eorum fines missa indicabatur iam pugnae principium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 524)
qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut praefregissent aut hebetassent, pellerent tamen hostem, debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem, tum consul triariis consurgite nunc inquit, integri adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte occubantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 138:2)
" Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:12)
qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 526:1)
Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad proelium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 21장1)
arma vident magnoque putant donata parenti, at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem, caelatum pugnas - saevis et forte rubebat bellorum maculis - adclinem conspicit hastae, infremuit torsitque genas, et fronte relicta surrexere comae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:77)
Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION