라틴어 문장 검색

Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur;
저절로 타오르는 무시무시한 불덩어리만 저들을 내리비쳤는데 그 광경이 사라지자 저들은 공포에 떨며 방금 본 것을 더 불길한 것으로 여겼습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장6)
nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:7)
Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quae febris exagitet tumentem:
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 3:2)
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem Exiguam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 15:1)
Dux vero Godefridus, videns tam ferocissimum et crudelissimum saevire, nec tot sagittarum in fixione deficere, sed plures fidelium illius jaculatione perire, arrepto [0430D] arcu baleari, et stans post scuta duorum sociorum eumdem Turcum trans vitalia cordis perculit, sicque mortuum ultra a caede horrenda compescit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:10)
principem Antiochiae nuntia dura percellunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 69:4)
Inter haec plurima adversa adhuc recentia, impius [0469C] rumor aures totius sacrae legionis perculit, qualiter post devictam et captam Nicaeam filius regis Danorum, Sueno nomine, nobilissimus et forma pulcherrimus, per aliquot dies retardatus, et benigne ab imperatore Constantinopolis susceptus et commendatus, per mediam Romaniam securus iter agebat, audita Christianornm victoria:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:1)
Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:6)
Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:41)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
Arbetio qui adventus barbarorum nuntiarent non exspectans dum adessent, licet sciret aspera orta bellorum, in occultas delatus insidias, stetit immobilis, malo repentino perculsus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 7:1)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)
Quo maerore perculsus, velut primo adventantium malorum auspicio, murmurans querulis vocibus saepe audiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 20:1)
Qui tamquam iniuria gravi perculsus, quaedam in Iulianum moliebatur, auribus Augusti confisus, in omne patentibus crimen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION