라틴어 문장 검색

Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
"An vereris, ne proles Furiana deficiat et ex te parens tuus non habeat pusionem, qui reptet in pectore et cervices eius stercore linat?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:5)
aut si de multis nullus placet exitus, illud nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI12)
pusio qui noctu non litigat, exigit a te nulla iacens illic munuscula nec queritur quod et lateri parcas nec quantum iussit anheles.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI13)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
nam in illo libro, qui inscribitur Menon, pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:3)
1 vagire sibi nam pusio nondum norat et ora Deo reserabat garrula Christo, promite secretos fatus;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3195)
emerge, dulcis pusio, quem mater edit castitas, parens et expers coniugis, mediator et duplex genus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias7)
"mas omnis infans occidat, scrutare nutricum sinus, interque materna ubera ensem cruentet pusio."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae29)
"sequamur quod probant pusio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1269)

SEARCH

MENU NAVIGATION