라틴어 문장 검색

His quoque qui mortem malum putant, aptum responsum arbitror, quia per vitam ad mortem est transitus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 3:3)
Nec molestum sit vobis ut vos velut gravatos arbitremini, quia iurandum putavi.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:1)
Etenim etiam as nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quae desideramus ac prensamus tanquam votis similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:4)
haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 5:1)
quos qui errasse putant, hoc secutos arbitrantur, quod in his fere versari tum oratores videbant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 51:2)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
tu tales miseros arbitraris, nos te miseriorem putamus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:12)
Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:2)
Quid, si quis amisso penitus uisu ipsum etiam se habuisse obliuisceretur intuitum nihilque sibi ad humanam perfectionem deesse arbitraretur, num uidentes eadem caeco putaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:8)
sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 4:5)
— Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:10)
illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 175:1)
Sed quia deos nocere non putant, iis exceptis homines hominibus obesse plurimum arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:2)
Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:3)
nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur immoderatam quandam intemperantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION