라틴어 문장 검색

Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
“조금만 더 있으면 올 이가 오리라. 지체하지 않으리라. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장37)
quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.
(아풀레이우스, 변명 99:12)
aderant inter alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantulum ferentes auxilium.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:8)
Progredietur ergo numerus librorum, diis bene iuvantibus, cum ipsius vitae quantuli quomque fuerint progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 24:1)
Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 10:1)
Atque uti vosmet ipsos, inquit, eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 10:1)
Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:9)
Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:22)
quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum obversi adversariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere.
(카이사르, 아프리카 전기 71:2)
tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장123)
tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:3)
tum considerare quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 25:3)
quantulum istud est de quo aediles admonent!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장12)
quibus occupatus et obsessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 3:2)
quantulum enim amnis obstabat quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia divisas!
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION