라틴어 문장 검색

Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 4:1)
nunc est tibi reddita post laborem quies.
(ARCHIPOETA, IX84)
234M eademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:12)
alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.
(세네카, 행복론, Liber VII 149:3)
quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 641:1)
hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 720:1)
Precipitem mouet illa rotam motusque laborem Nulla quies claudit nec sistunt ocia motum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:20)
"Inter istam spicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescam, quoad deae tantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae vires diutino labore fessae quietis intervallo leniantur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:14)
Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 5:3)
Antiqui rex magne poli mundique prioris, Sub quo pigra quies nec labor ullus erat, Nec regale nimis fulmen nec fulmine digni, Scissa nec ad Manes, sed sibi dives humus:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII1)
hic labor haec quies;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:3)
per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro patienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 210:1)
et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur intento duce ad consilium opportune exsequendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 270:1)
huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae proelium exceperat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 8:2)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION